monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 33, 1
Meminit Charitas vestra, sermone pristino ex occasione lectionis evangelicae locutos nos esse vobis de Spiritu sancto. Ad hunc potandum cum Dominus invitasset credentes in se, loquens inter eos qui illum tenere cogitabant, et interficere cupiebant nec valebant, quia ille nolebat: cum ergo haec locutus esset, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis dicentibus quia de Galilaea non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant, ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae eius, cum dicerent a quibus missi fuerant, Quare non adduxistis eum? Responderunt enim nunquam se audisse hominem sic locutum: Non enim quisquam sic loquitur homo. Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo. Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis: Numquid et vos seducti estis? Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius. Numquid aliquis de principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit Legem, maledicti sunt. Qui non noverant Legem, ipsi credebant in eum qui miserat Legem; et eum qui miserat Legem, contemnebant illi qui docebant Legem: ut impleretur quod dixerat ipse Dominus, Ego veni ut non videntes videant, et videntes caeci fiant . Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi nescientes Legem, et in auctorem Legis credentes.